- EMANCIPATIO
- EMANCIPATIOquid Vide Iurecoss. et infra aliquid, ubi de Vendendi liberos iure, Apud Francos quo modo peragi consueverit, docet C. du Fresne, hanc eius formulam exhibens, ex Regesto Feodorum Burgundiae, Nos Hugo Dux Burgundiae N. fac. praesentes literas inspecturis, quod ------ Robertus Miles fil. noster petiit emanicpari a nobis, seu liberari a patria potestate. Nos vero videntes et attendentes ipsius Roberti consensum et voluntatem circa emanicpationem habentem et dandam a nobis, mutuo consensu interveniente a parte nostra et ex parte dicti Roberti, ipsam praesentem emancipationem acceptantem legitime emancipamus a sacris, seu a patria potestate. In cuius testimonium praesenti emanicpationi ad requisitionem dicti Roberti sigillum nostrum duximus apponendum. Dat. die Sabbathi post festum B. Lucae Evangelistae A. C. 1272. Vide alias huius ritus formulas Spicilegii Acheriani Tom. VIII. et apud Rollandinum in Summa Notariae c. 7. Rubr. 5. In Monasteriis Emancipatio dicitur, cum Monachus ad aliquam dignitatem promovetur et eo ipso ab oboedientia Superioris eximitur. Sic Rogerus quidam in Abbatem assumptus, ab Alexandro Pontif. in signum Emancipationis, accepit mitram, annulum et chirothecas, apud Rad. de Diceto A. C. 1179. neque prius benedictionem accipiebat Monachus in Abbatem alterius Monasterii electus, quam a suo Abbate fuisset emanicpatus, cuiusmodi emancipationis formulam habes, apud eundem C. du Fresne, ex Tabulario Monasterii S. Remigii Rem. Quin etiam, si Abbas ipse ad maiorem dignitatem. v. g. Episcopatum, proveheretur, totius Conventûs consensus requirebatur, ut ex Anselmi l. 3. Ep. 6. et 7. colligitur. Porro etiam Ordines Religiosi enancipari dicuntur, cum Ordinariorum iurisdictioni exempti, Sedi Pontificiae immediate subiciuntur, apud Ioh. Sarisberiensem Policrat l. 7. c. 19. ubi in eiusmodi emanicpatos gravius invehitur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra Gladius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.